Rozmiar: 15909 bajtów

- 161 -

1349. Sept. 7. Liegnitz.

Herzog Wenzel verleiht dem neu gestifteten Kloster der Benediktinerinnen zu Liegnitz völlige Abgaben-freiheit in Bezug auf alle von wem auch immer durch Testament oder Schenkung vermachten Güter.

In nomine domini amen. Quoniam, vt ait apostolus, omnes ante tribunal Xsti stabimus, ut referat vnusquisque pro vt gessit in operibus suis bonum sive malum, et qui parce seminat parce et metet, qui vero in vita presenti seminabit cultum diuinum in laudem dei ampliando metet in futuro remuneracionem eternam prosequendo; hinc est, quod nos Wenczeslaus dei gracia dux Slesie et dominus Legnicensis tenore presencium publice recognoscimus vniuersis, quod in remedium animarum nostrorum progenitorum et propter nostram salutem propriam tam in vita quam post mortem ad nostram nouam structurain et ad monasterium in Legnicz in laudem Jhesu Xsti et gloriose virginis Marie fvndatum in honore corporis Christi et beate Hedwigis et sancte Katherine dedicatum, hanc graciam nomine nostro et omnium nostrorum successorum ad sustentamentum et nvtrimentum ordinis sanctimonialium ibidem inhabitancium dedimus donauimus et contulimus specialiter, quod omnia bona, que per quoscunque homines uel personas nomine testamenti uel gracie ipsis erogata uel adiuncta fiunt, uel emendo aparabunt in prediis, villis, allodiis, molendinis, siluis. lacubus, piscinis, piscaturis, pratis, rubetis, censibus et redditibus et aliis vtilitatibus et prouentibus, quibuscunque nominibus censeantur, libere sine omni onere et grauamine cujuslibet seruitutis uel donacionis ad predictam nostram structuram, fvndacionem et monasterium temporibus perpetuis pertinebunt; vt autem predicta nostra donacio, collacio et confirmacio robvr perpetue conseruent firmitatis et inuiolata ab omnibus permaneant in eternum, presentes literas desuper conscribi voluimus et nostri mvnimine sigilli roborari. Datum et actum in Legnicz anno domini millesimo tricentesimo quadragesimo nono, in vigilia natiuitatis Marie virginis gloriose, presentibus hiis domino Steffano de Parchewicz, domino Franczcone Buzewoy, domino Henrico de Landiscron, domino Gawino Abescacz, militibus, Johani (!) de Swabesdorf, Heynschoni Abescacz et domino Nicolao de Ruffa ecclesia, canonico Legniczensi, nostro prothonotario, qui presencia habuit in commisso.

Orig. Prov. Arch. Liegn. Bened. No. 10. An blaugrüner und rother Schnur das grosse Siegel des Herzogs mit dem Rücksiegel.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów